CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0003     View  [Back]
Notitia placiti in quo Vuitgarius et Vuinigisus, infantes Vuidonis, dereliquerunt Vualardo ecclesiam sancti Desiderii in loco qui vocatur Sacaratis.
Noticia qualiter vel quibus presentibus bonis hominibus qui subterfirmaverunt, dum resideret Ostoricus comes, missi gloriosissimi domni nostri Ludovici imperatoris, in Tornone castro, in mallo publico, una cum Stilligon, Droctado et Betelino, missos Leydradi archiepiscopo, atque missos domni imperatoris, necnon Ariberno, Amalbert, Malberto, missis dominicis; Vualdierio, Ansmundo, Ragamberto, Bertardo, Landoynus vel aliis compluris bonis hominibus qui cum eos ibidem aderant, pro multorum hominum altercationes audienda et negocia causarum derimenda, atque juxta vel recta judicia terminanda sunt. Aliter piissimus domnus imperator per immensam suam clemenciam precepit per predictos suos missos partibus Borgundiæ ac Septimaniæ, imperante in eo divina clemencia, ut omnes homines, in quoscumque invenire potuissent, qui partibus fisci, sive etiam ecclesie partibus, vel qualibet homini a me, in quacumque homines, aut vicarios vel centenarios, sive etiam ante missos dominicos, vel in quacumque judiceria potestate vel qualibet ingenio, injuste res abstractas fuerunt, temporibus domni hac genitoris sui piissimi Karoli imperatoris, ut omnes, anime sue salute, ad pristinum in ejus dominacione revocarentur, legitima debeat esse possessio. Per hanc autem auctoritatem, secundum jussionem domni imperatoris, veniens Vualaradus ante predictos missos, se reclamavit, et dixit ut infantes Vuidoni condam, Vuitgerius et Vuinigisus, res inde carta in manibus tenebat, interpellavit homine alico, nomen Provardo, avocatum ipsius Vuitgerio, et requirebat ei dicens quod ipse ipsum lex forciavit, et tulit mali ordine contra lege. Unde pro hac causa, pro sua remita festuca jectante, se in omnibus legibus firmavit, sicut lex est, de removendis. Ipsas res sunt sitas in pago Vienense, in agro Anonacense, in loco ubi vocabulum est Sacaratis, sibi post erayco, sibi in elbanno, hoc sunt in edificiis, una cum ecclesia in honore sancti Desiderii, casis, casaricis, exivis, campis, pratis, silvis, una cum decimis, arboribus pomiferis et inpomiferis, aquis aquarumque decursibus et indecursibus, terra culta et inculta, fontis, rivis, molinaribus, omnia et ex omnibus. Ipsas res habent fines et terminaciones, de uno latus rio Alsone percurrente, in alio latus terra Sancti Mauricii vel Sancti Stephani, in tercio latus rio percurrente que dicitur Picione et terra Teudoni vel suis heres, in quarto vero latus terra ipsius Teudoni vel suis heres. Infra istas fines vel terminaciones, ipse ipsas res contendit; ipsa carta ibidem per bis ac ternis vicibus ostensa et relecta fuit. Interrogatum fuit ipsius Provardo, avocatum ipsius Vuitgerio, contra ipsa carta dicere aut apponere volebat aut non, aut vera aut falsa. Sed ipse per bis ac ternis vicibus in omnibus dixit quod vera aderat, nam non falsa. Tunc per judicium superscriptas ipsas res, quantumcumque in ipsa legitur, per suus vuadios, ipsui Vualarado rendedit qualiter lex est, et dedit fidejussore suo, nomen Teutberto, ut super ipsas res venia et ei legitima vistidura faciat: ita et fecit. Propterea oportum fuit Vualarado ut tale noticiæ, in avindicacionis causa, collegere debuisset: quod ita et fecit; ut post hac die subita et definita sit inter ipsos. His presentibus hactum fuit. Facta noticia, die lunis, primo quodam menses febroarius, in anno, Christo propicio, primo imperante gloriosissimi domni nostri Ludovici imperatoris. Signum Ariberno, presens fuit. Signum Malberto, presens fuit. Signum Vualdierio, presens fuit. Signum ..., presens fuit. Signum Vuinitario, presens fuit. Signum Dadone. Signum Badino. Signum Arnulfo ... Hi Stilicon, presens fuit ... Betelenus, presens fuit. Flodoynus, presens fuit ... Troctadus ... Hodolricus, presens fuit ... Vuandalmares subscripsit. Betlem hanc noticia subscripsit. Signum Amalberto. Signum Landoino. Signum Teutberto. Signum Regnoni. Signum Dodoldo. Signum Autgerio.
(Au dos:) Werpitio a multis in agro Anonacense, Viennense [pago].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung