CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0007     View  [Back]
Charta qua Eldebertus donat in dotalicio sponsæ suæ Gontaræ mansum in villa Bandingas.
Cum Dominus omnipotens masculum et feminam ad propagandam multitudinem filiorum copulasset, dicens: «Crescite et multiplicamini, et replete terram,» ipse idem per infinitam bonitatis sue clementiam nuptias adiit, a quas in unum convertit sponsos, atque convivas miraculo divine potentie exilaravit, atque per auctoritatem Evangelii confirmavit, dicens: «Quod Deus conjonxit, homo non separet.» His et aliis auctoritatibus munitus, ego, in Dei nomine, Eldebertus placuit atque convenit huic carissime et amantissime sponse mee Gontare me ipsum conjungere; sed quia et racio postulat et consuetudo exquirit ut sponsus sponsam et maritus uxorem dotare debeat, ideo cedo tibi atque dono per hoc dotalicium aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Lugdunense, in villa que dicitur Bandingas: hoc est mansum I cum vineis, terris cultis et incultis, pratis et silvis, et servum Madalgaudum cum uxore sua. Cedo etiam tibi terciam partem ex omnibus rebus meis mobilibus quas modo habeo vel in futuro pariter acquirere poterimus, in omnibus rebus que dici vel nominari possunt. Hæc omnia sicut supra scripta habentur, tibi, dilecte conjugi mee Gontare, cedo, trado atque transfundo perpetualiter ad habendum vendendi, donandi, seu liceat commutandi; et si quis contra hanc donationem dotis venire, dicere aut inquietare aliquid voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat tibi tantum et aliut tantum quantum omnes ipse res meliorate valuerint, et presens hoc dotalicium firmum permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Eldeberti, qui hoc dotalicium fieri et firmare rogavit. Signum Vuitberge, que consensit. Signum Elduini. Signum Rainboldi. Ego Ermenteus, diaconus, subscripsi. Ego Uboldus, presbiter, rogatus, hoc dotalicium scripsi, datavi anno XX imperii domini nostri Ludovici imperatoris.
(Au dos:) Dotaliciun Ildeberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung