CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0009     View  [Back]
Charta qua Airsenda donat Ariaudo, filiolo suo, vineam et campum in villaro Altriaco.
Dilectissimo atque in Christo multum amabilissimo filiolo meo Ariaudo. Igitur ego, in Dei nomine, Airsenda femina, donatrix, pro amore et benevolentia tua, dono tibi vinea et campum simul contine[ntem] in pago Cabilonense, in villaro Altriaco; terminet de uno latus ad ipsa donatrice, de alio latus strada publica; in uno fronte Benevent, de alio fronte strada publica. Abet in longum percicas XXV, in lato percicas XIII. Infra istas terminaciones et percicaciones ad integrum tibi dono, trado atque transfundo, neminem contradicentem. Si quis vero, quod futurum minime esse credimus, si ego, aut ullus homo contradicione ista venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed deferat cui temptat una cum tercio fisco auri uncia una coactus componet, et inantea donacio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Hactum Altriaco. Signum Airsendane, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. Signum Airico. Signum Tetbalt. Signum Arembert. Signum iterum Arembert. Signum Seuvalt. Signum Ariaut. Signum Ignbert. Remigius levita datavit, die veneris, mense octobris, anno XXIIII regnante Karolo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung