CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0013     View  [Back]
Charta qua Ildegardis et vir ejus Aclonus vendunt Ingelgerio et Leoteldo uxori vineam in villa Galloniaco.
Domino fratribus Ingelgerio et uxsor sua Leoteldo, emtores, ego Ildejardis, uno cum jagale suo Aclono, vinditores. Constat ita et vindedimus hoc est vinea qui est in agro Galloniacense, in ipsa villa Galloniago, qui terminat de uno latus et uno front terra Conrado comite; de alio latus et alio front terra Laitrado et ipsos emtores; abet in longo perticas agripinales XX, et in front superiore perticas VI, et in subteriore fron {corr: fronte} perticas III et pedes VI. Infra ista terminacione et perticacione, una medietate ad integrum vobis vendimus, tradimus adque transfundimus, et accipimus de vobis precium in presente sicut inter nos convenit, valentes solidos II et denarios VI; tamen, sicut superius diximus, ut faciatis vos vel heredes vestri post hunc die quitquit volueritis. Si quis vero, quod fieri minime esse non credimus, si nos ipsi vel ullus de eredibus nostris, vel quelibet ulla emissa persona, qui contra anc vindicione ista venire temptaverit, et ad nos vel nostrisque eredibus non fuerit deffensatum, inferamus vobis vestrisque eredibus, una cum tercio fisco auri uncia una componat, et presens vendicio ista in vos facta homnique tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixat. Hactum Galloniago villa puplice. S. Ildejardo, S. Aclono, qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Costantino. S. Garimando. S. Itgerii. S. ... S. Laitrodo. S. Walcaudo. S. Gillemanio. S. Benedicto. Ego Warnegarius rogitus superscripsit, datavit die mercoris, ipso kalendas marcias, anno XXXX regnante domno nostro Karlo regem.
(Au dos:) Ingelgerius in Galoniaco ven[ditio].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung