CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0015     View  [Back]
Notitia placiti in Vienna civitate habiti, in præsentia Girardi comitis, in quo benedicta Salomoni per suum vadium reddidit res et mancipia quæ pridem in nomine Anastasiæ, uxoris ipsius Salomonis, transtulerat.
Noticia qualiter quibus presentibus bonis ominibus in eorum presencia, qui hanc noticia subterfirmaverunt, eorum subscripcionis vel signacula subterfirmaverunt, insertum Salomoni placitum suum quem aput Benedictam initum abuit per judicium et judices, inluster vir nomine Gerar, comes, ipsum placitum qualiter ipsi judicatum fuit, et in suum judicium legitur, et aram emoni repromisum abuit, quod in placitum debuit presentare testimonia ad vicem Anestesiane, uxore sua, secundum lege salica, et jurare quod ipsa carta, quod Benedicta transpunxit de suum nomine in nomine Anestasiane, uxore ipsius Salomone, et in Eldrico, quod ipsa carta in omnibus de suum nomine vera fuisset, nam non falsa, et ipsa Benedicta eam scribere rogasset, atque sua mane propria firmasset. Qualiter veniens ipse Salomon ad ipsum placitum, sicut institutum fuit, in Vienna civitate, in mallo publico, ante inluster vir Geyrardo comite, seo domni patri Adoni archiepiscopi, et Angilbotone vicecomite, et judices et vicariis qui ibidem aderant. I sunt: Ayrado, Gerado, Rodstannus, Erlulfus, Subozo, item Rodstannus, Eldemarus, Matfredus, Desiderius, Autbertus, Raenestanus, Cristianus, Magnoinus, Fredlano, Sierius, Upertus, item Upertus, Geyroardus, Giroldus, Raculfus, Dodo, Vualdo, Rodoardus, Agateus, Bertrannus admanuenssis, vel aliis quamplures personis et bonis ominibus qui cum eos ibidem aderant, pro multorum ominum altercacionis causis audiendas, et negociis causarum dirimendas, adque rectis, justis judiciis terminandis vel finiendis; ibique in eorum presencia, ipse Salomon preparatus fuit una cum sua testimonia ad ipsum sacramentum peribendum vel ipsa carta adverandum, seu et ad batalia sicut ey concessit domnus Lottarius rex, et ipsa Benedicta ad presens stetit, et ipsa carta, quod in manu Salomonis transpunxit, bona et vera dixit atque concrededit, et per suum vuadium ipsas res et mancipia ipsius Salomonis redidit qualiter lex est et per ... repromisit quod super ipsas res veniat ex legitima vestitura et faciat; sin autem, faciat quod lex est. Ego Adamarus presens fuit. Aldo presens fuit. Sig. Vualcaudo. Vuitardus presens fuit. Sig. Gilaranus. Ego Raudingus subscripsi. Ego Bercius presens fuit. Ego Ado presens fui. Vuidmarus, Vuido, Samson, S. Godmarus presens fui et subscripsi. Bertrannus, admanuensis, fici jussi. Facta noticia die martis, in mense apreli, anno primo co Lottarius rex obiit.
(Au dos:) Noticia Salomonis Vienensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung