CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0016     View  [Back]
«Preceptum quod Karolus rex fecit Heuvrardo de omnibus rebus sue proprietatis quas ipse possidebat in villa Seniciaco, et de ecclesia, et de omnibus illarum pertinentibus.»
In nomine sanctę et individue Trinitatis. Karolus, gratia Dei rex. Si petitionibus fidelium nostrorum pie consulendo subvenimus, regium morem immitando exequimur, et eorum animos circa nostras utilitates reddimus devotiores. Noverit ergo omnium sanctę Dei ecclesię fidelium atque nostrorum presens futuraque sollertia, quoniam Aledrannus, dilectisimus nobis ministerialis, ad nostram humiliter veniens magnitudinem, intulit serenitati nostrę qualiter Hevrardus res suę proprietatis sitas in comitatu Matisconensi, in villa quę vocatur Senisciacus, id est mansos IIII, cum capella ad quam aspicit mansus quintus, contra nos, a nostra fidelitate deviando, forfecerit, et ob id ad fiscum nostrum ipse res devenerunt; qualiter quoque nos easdem res jam dicto Hevrardo ob nostram mercedem reddiderimus, et ipse eas nepoti suo nomine Adalardo tradiderit. Intulit etiam qualiter ab eodem Adalardo, Oddo, comes, easdem res ad nostrum fiscum receperit. Quia Hevrardus suus Adalardi avunculus, cui ipsas res reddimus, preceptum nostrę magnificentię non exinde obtinuerit. Quapropter deprecatus est nobis jam dictus Aledrannus, dilectus comes et ministerialis nobis, ut ob nostram a Deo remunerationem, et ob suam deprecationem, huic Adalardo jam dictas res et mancipia cum omni suarum integritate, sicut avunculus ejus eas habuerat, precepto nostrę auctoritatis concederemus, et concedentes inviolabiliter confirmaremus. Cujus pe[ti]tionibus, ob Dei amorem, et suam nobis amabilem petitionem aurem benignitatis nostrę accomodantes, hoc nostrę auctoritatis preceptum fieri et jam dicto Adalardo dari jussimus, per quod supradictas res et mancipia, cum terris, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus et regressibus, et cum omnibus que super edificari possunt vel juste adquiri, sepedicto Adalardo concedimus et concedendo ęternaliter ad abendum restituimus, eo videlicet pacto ut quicquid exinde facere voluerit libero in faciendo potiatur arbitrio, quemadmodum ex aliis sue proprietatis rebus et mancipiis agendum deliberaverit. Ut autem hujus nostre confirmationis auctoritas pleniorem per succedentia tempora obtineat firmitatis vigorem, anuli nostri impressione jusimus asignari, subnotato proprie manus signaculo. Rammo notarius, ad vicem Gauzelini, recognovit. Data VI idus junii, indictione IIII, anno XXXI regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Silviniaco palatio, in Dei nomine feliciter. Amen. Signum Karoli, gloriosissimi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung