CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0020     View  [Back]
Charta qua Godolbertus vendit Acvenæ, uxori ejus, diversas res in villa Estavellas.
Domino magnifico Acuenane, entrice, ego Godolbertus, guigalus suus, venditur, vendedissimus nos vobis constat, et ita vendedimus curtilo et casa et vinea juris nostri qui est in pago Cabilonisse, in fine Carniasense, in villa Estavellas; qui terminat de uno latus et uno fronte terra Gerbergeno, de alio latus via pulica, de subteriore fronte guta curente; infra istas terminaciones, ad integrum tibi vendimus, tradimus; et alias res meas quiquid ad ipso curtilo aspiciunt in pauco Cabilonense au in pauco Agustudinense, {corr: Augustudinense} alodo et mancipia ad integrum tibi vendo, trado atque transfundo, et accepimus de te precium valentes sollidus C tantum, et facite de istas res superius nominatas de mea jure et proprie potestate, adabendo, tenendo, seo commutendo, et facias de omnia superscritta quod volueritis in omnibus. Si quis vero, qui contra vendicione ista venire aut agere, tentare au calumniare presumpserit, non valead vendicare quod repetit, sed inferamus tibi cum tercia fisca auria libera persolvat, et ipsa vendicio ista inter nos facta firma estabilis permaneat, ad istibulacione subnixa. Actum Estavellas villa pulice. Sign. Godolberto, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. Sin. Rutmundo. Sin. Costabulo. Sign. Gotesman. Sin. Bernardo. Sin. Frotgerio. Ego Floduenus rogatus scripsit, dadavit die mercoris, in mense madio, in an[nos XXXIIII regnante Karlo re]ge.
(Au dos:) Conquistus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung