CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0029     View  [Back]
Placitum inter Gualterium et Aimoinum, de molino, ante domnum Ramnulfum.
Noticia qualiter veniens ille homo nomine Gualtarius, die sabbato, in mense aprili, X kalendas maii, in Masconis civitate, infra intus murum, ante domno Ramnulfo, videntibus illis sedentibus et stantibus, cujus nomina vocantur: hoc sunt Arigerius, Benedictus, Petrus, Leodaldus, Dominicus, Adalbertus, Ermenbertus, Adalmannus et Aluceterius. Proclamavit se de Aimone et mallavit illum de molino, quia injuste tenebat, et faciebat que non debuisset. Tunc respondebat Aimoinus: «De isto molino quod mihi mallabas, secundum legem plus debet esse [mihi], de partibus gentore meo, tam de hereditate seu conquesto, quem [tuus].» Tunc judicatum est quod deffendere se debuisset Aimoinus cum sua requimonia et cum sua lege. Et ecce aramivit ad jurare illo molino cum sua lege, et fidem facere Petrus ad sacramentum jurare Aimoino. Tunc illi omines qui videbant et audiebant coram domno Ramnulfo, veniebant ad ecclesiam Sancti Nizezii audire sacramentum. Venit Aimoinus ad altare, et mittebat manum suam super altare et super sanctas reliquias, quod suus debet esse molinus pro ereditate patris sui quem Gualtario et Aldegrimno, et jurabat; in proximo jurabat Armannus et Gerbertus similiter; et ecce factum factum est. S. Erminberto. S. Petrono. S. Benedicto. S. Leodaldo. S. Dominico. S. Arimanno. S. Adalmanno. Abbo scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung