CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0031     View  [Back]
Charta qua Geroldus, Matisconensis episcopus, Ingelario, abbati Cariloci, capellam sancti Martini, quam Lambertus, prædecessor suus, voce tenus concesserat, scripto confirmat.
Geroldus, sancte Dei ecclesię Matisconensium, tam instantibus quamve futuris utriusque ordinis nobis commissis, salutem in Deo Jesu. Ratio pontificalis et norma apostolicalis, karissimi, quo satius apud vos scitur, docet, instruit et monstrat qualiter quilibet pastor propriam diocesim regere oporteat, ęcclesiarum videlicet sagax provisor insistat, monasteriorumque sollers incrementorum existat, et quod addendum vel eximendum aut ęquandum equali lance peragat, justo moderamine omnia taxans perficiat. Qui si spiritalibus donis coęquat, non tamen temporalibus omnes proportionibus ęquiparare convenit, juxta formam apostoli, qui quod distrahebat alteri porrigebat, dicens ita: «Expoliavi alias ecclesias, sumens stipendium ad ministerium vestri.» Proinde, dum, per successu temporis, aliquod perrimari niteremur et ne ex assim expertes hujusce crediti muneris videremur, sed pro posse temptantes secundum mali evi quiddam adimplere conaremur, accessit venerabilis abba inter cętera ęcclesiarum negotia, Ingelarius nomine, Cariloci, petens [quatinus] quandam capellam cum omni circumpertinentiis, sustentatione vel quicquid adherere videbat ipsi, vicinam etiam et propriam prefati monasterii, in honore confessoris domni Martini, subdere, suffragari et condonare deberemus, cymiterio jam dicti cenobii addentes olim impetratum ab antecessore nostro haberi venerabili episcopo Lamberto, intermisso tantum ob capedinante dilatione firmitas ex hoc testamentum. Percontatum itaque, petitum et diligenter arbitrantes justum ac salubre fore, assentiri indagantes, cum consultu omnium peregimus, cessimus, fecimus, et factum rata stabilitate firmavimus. Egimus itaque hoc grata testificatione omnium vicinantium et augmentatione sacre culturę et honore ibi degentium. Quesumus igitur sacre hujus sedis sessoribus nostris successoribus, hoc illibate testamentum conservari in perpetuumque salvari, neque sinere ullo modo irritari aut corrumpi, vel inquietari, quod constat a nobis a[b]sque ulla refragatione sincera pietate fieri; ne forte videatur caritas disglutinando mortificari, et dum sit una fides, unumque sacerdotium, non unifo[r]miter, sed diversa sentiri, dum quod unus edificaverit, alter destruxerit. Anno igitur incarnationis Dominicę DCCCLXXXVII, imperante D. AG. K., ordinatione nichilominus nostri pontificatus secundo, indictione V, hoc testamentum rationabiliter quesitum, benigne concessum, canonice patratum, a nobis firmatum, et undequaque solide roboratum, ęterne memorię dedimus mansurum. Geraldus, peccator et humilis episcopus, huic decreto a nobis promulgato subscripsi. Fulcaldus prepositus subscripsit. Adalbertus presbiter subscripsit. Guaningus sacerdos subscripsit. Heyrardus presbiter subscripsit. Winardus decanus subscripsit. Grimuinus diaconus subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung