CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0037     View  [Back]
Charta qua Gonteldis femina vendit Erleno et Itoneæ, uxori ejus, casam, etc. in villa Causella.
Domino fratribus Erleno et ussor sua Itonea, emttores, ego Gonteldis femina, venditrix, vindidi vobis casa, astantibus una cum vinea et orto et exivo in se tenentes, et alias res que ad ipso cortilo aspiciunt, medietatem vobis vindo; et ipsas res sunt sitas in pago Viennense, in villa que dicitur Cotsella, in loco qui dicitur Marcampa; terminat cortilus una cum casa et vinea de uno latus terra ad ipso Erleno, de alio latus via percurrente, de uno fronte terra ipsi Erleno, et in quarto fronte similiter. Infra istas terminaciones, integram medietatem et alias res que ad ipso cortilo aspiciunt, oc sunt campi, et mulinarius et vernedus et salcidus, omnia et ex omnia quiquit superius escriptum est, integram medietatem vobis vindo, et accipio de vos precio, sicut inter nos complacuit, libera una; et ego ipsa femina ipsas res pro ipsa precia in vestra potestate trado dominacione, it est adabendi, vindendi, donandi, perdonandi seut liceat commutandi, vel quitquit exinde facere volueritis, vos vel eredis vestris in omnibus, et in Dei nomen, abeatis potestatem. Si ego ipse aut ullus de eredis meis, aut ulla quelibet persona, qui contra vindiccione ista venire aut inquietare voluerit, et oc non valeat, set tunc sit culpabilis et inpleturus una cum fisco tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valuerint, et ec omnis presens vindiccio ista in vos facta omnique tempore firma permaneat, cum estibulacione sumnixa. S. Gonteldis femina, qui vindiccione ista fieri et firmare in presente rogavit. S. Ragaboldo. S. Mainbert. S. Elberto. S. Abone. S. Godalfredo. Ego Eldulfus roytus subscripsi. Ego Ostalesus rogatus vindiccione ista escripsi, dadavit die sabato, in mense aprelis, in anno secundo post obitum Bosoni regis.
(Au dos:) Conquestus Erleni in villa Causella, in loco qui dicitur Marcapa, Viennensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung