CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0043     View  [Back]
Charta qua Magbodus et Utda uxor donant Obtarto et Gotestivæ uxori res suas in villa Rofiaco.
Dilecto genero nostro Obtart et uxsore sua Gotestiva, ego quidem, in Dei nomen, Magbodus et uxsor sua Utda, pro amore et bona volencia nostra que contra vos habemus, propter hec donamus vobis aliquit de res nostras in pago Matisconense, in agro Rofiacense, in villa Rofiaco, et in Vetis Canevas, illa quarta parte qui nobis remansit de illas res que nos ante os dies ad jam dicta filia nostra Gotestivane incartavimus: hoc sunt curtiferis, vircariis, vineis, campis, pratis, silvis, edificiis superpositis, pommis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum seo et incultum, quesitum et ad inquirendum, homnia ex omnibus, ipsa quarta ad integrum, et ad die presente vobis donamus et tradimus, adque transfundimus, ut faciatis vos vel eres vestri post hunc die quicquid volueritis. Si quis vero, quod fieri minime esse credimus, si nos ipsi vel ullus de eredibus nostris, vel quelibet ulla emissa persona, qui contra hanc donacione ista venire aut calumpniare presumpserit, et ad nos vel nostrisque eredibus non fuerit defensatum, inferamus vobis vestrisque eredibus una cum tercio fisco de auro uncia I componat, et presens donacio ista in vos facta homnique tempore firma et stabilis permaneat, stibulacione subnixa. Hactum Rofiaco villa puplice. S. Utdane, qui fieri et firmare rogavit. S. Oterio. S. Lanterio. S. Itgerio. S. Tancredo, qui consensit in omnibus. S. Warnerio. S. Ragenbolt. S. Teodono. S. Arigio. S. Arenbolt. Warenbertus rogatus subscripsit. S. Winanno. S. Arigio. Warnegarius rogatus subscripsit, datavit die dominico, mense aprili, anno IIII regnante Odono rege.
(Au dos:) Donatio Obtart in Rufiaco et in Vetus Canivas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung