CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0047     View  [Back]
Charta qua Hotarius genitor condonat vel confirmat Bartholomeo, filio suo, res suas in villa Calma.
Dilecto filio meo Bartolomeo presbitero, ego enim, in Dei nomine, Hotarius genitor tuus, propterea condonavi tibi vel confirmavi per anc carta vendicione aliquid de res proprietatis mee, qui est situm in pago Biturigo, in centena Camboninse, in villa Calma: hoc sunt ipsas res mansus meus, casualis, ortilis ac puteum cum omnem suprapositum, et vinea vel terra quantumcumque visus sum abere vel possidere, preter aripenno uno de vinea et casuale, quem ad germano tuo Aimone condonavi; illas alias res totum et ab integrum tibi trado vel confirmo. De precium vero etiam in co nobis bene complacuit solidos XX, ea vera racione quamdiu advixero teneam vel possideam; pos meum discessum facias de ipsas res in omnibus quiquid volueris jure proprietario. Si quis vero, si nos aut ullus de eredibus nostris, aut ulla emissa persona removere presumpserit, solidos LX multa conponat, et vindicio ista firma permaneat. S. Hotario, qui oc fieri vel adfirmare rogavit. S. Suavone. S. Suabilo. S. Alberico. S. Acberto. S. Ervico. S. Andraldo. S. Petrone. S. Daugione. S. Raduino. S. Elegio. S. Agalmodo. S. Abel. S. Arulfo. Datum est in mense aprili, anno V regnante Hoddoni rege. Robertus levita.
(Au dos:) Conquistus Ptolomei (Bartolomei) in pago Bituriense, in villa Calma.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung