CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0048     View  [Back]
Charta qua Adalelmus et Borgiana uxor vendunt Magenardo et Adaldradæ uxori vineam in villa Calvatis.
Domino fratribus Magenardo et uxore sua Adaldrada, emtores, igitur ego, in Dei nomine, venditor, vendo vobis vinea juris mei, qui est in pago Vienense, in villa que nominentur Calvatis, qui terminat de uno latus et uno fronte terra Luciane, et de alio latus terra Sperende, in subteriore fronte via publica. Infra as fines et terminaciones, una cum arboribus et exivis, totum et sub integro vobis vendedimus, et accepimus de vos precium, sicut inter nos complacuit adque convenit, solidos XX et VI, et nos, ipso precio recepto, de mea jure in vestra tradimus dominacione, ad possidendi, vendendi, donandi, seut liceat comutandi; et si ego ipse, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus meis, qui contra hanc vendicione ista aliquit agere vel inquietare voluerit, non valeat vendicare quod repetit, et insuper sit culpabilis, et implecturus, et componat tantum et alium tantum quantum ista vendicio meliorata valuerit, et inantea firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Adalelmo, S. Borgiane, qui vendicione ista fieri et firmare in presentem rogaverunt. S. Ingelberto. S. Ermengodo. S. Sisfredo. S. Gotbranno. S. Ragenoldo. Ego Ermengerius rogatus, jubente Bernardo, scripsi, datavi die sabato, in mense madio, anno II regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Mainart in Calvatis, Viennensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung