CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0050     View  [Back]
Charta qua Fredelaus levita, Bodo et Wileno vendunt Eldulfo presbytero res suas in villa Buciaco.
Domino fratribus Eldulfo presbitero, igitur ego Fredelaus levita et germanos suos Bodo et Wileno, venditores, vindedimus nos tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Buciaco, in ipsa villa ... terminet a mano via publica, a medium die ad ipsos venditores, a sero terra Sancti Vincenti ..., a cercio terra Sancti Quintini et Sancti Vincenti. Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi vendimus, et accepimus de te precium, sicut inter nos complacuit, in feus conpreciato valente solidos III et dimidio, et de nostro juro in vestro tradimus dominacione, et faciatis post hac die quidquid facere volueritis. Si quis vero, quod minime ... credimus, sed post hac die nos ipsi aut ullus de eredibus nostris, aut ulla extranea persona, qui contra hanc vindicione ista tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed inferat aut cui tentat una cum tercio fisco auri uncia media componat, et insuper vendicio ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat, cum stibulacione sunixxa. {corr: subnixa} Hactum Sancti Petri. S. Fredelo, S. Bodono, S. Willeno, qui vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. ... S. Gislerio. S. Acberto. S. Benedicto. Ego ipsius Freelaus, levita, subscripsit, datavit die jovis, V nones madii, anno V regnante Oddono rege.
(Au dos:) Conquestus Eldulfi presbiteri in Buciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung