CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0052     View  [Back]
Charta qua Teotgrimus vendit Euraldo et Deodatæ uxori res suas in villa Beyras.
Domino fratribus Euraldo et conjux sua Deodata, ego quidem Teotgrimus, venditor, vindidissimus nos vobis constat ita a die presente aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconens, in agro Gallonicens, in villa Beyras. In primis est campus unus qui terminat de uno latus terre ... de alio latus terra Christoforo, de uno fronte Willelmo, de alio fronte Mazirias. Infra ista terminacione quiquid at ipso campo aspicit vel aspicere debet, quiquid de genitore meo, vel genitrice mea, vel de calecumque ingenio mihi atvenit, vel at[venire debet], totum et integrum vobis vendo, trado atque transfundo, et accepimus de vobis in presente precium valente denarius ... potestate at faciendum quitquit facere volueris in omnibus. Si quis vero, si ego ipse aut ullus omo aut ulla emissa persona interposita, qui contra anc vindicione ista venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod querit, set inferamus una cum tercia fisca auri uncia componat, et presens vindicio ista in te facta omnique tempore firma et inconvulsa maneat, cum stibulacione subnixa. Actum Castel villa. S. Teotgrimus, qui vindicione ista fierit vel firmare rogavit ... S. Otgerio ... S. Adraldo. S. Wulgerio. S ... scripsit, datavit die lunis, in mense octuber, annos VI rencnante Odono rege.
(Au dos:) Venditio Teotgrimi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung