CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0054     View  [Back]
Charta qua Adalbert et Susanna uxor vendunt Sieverto et Ingeltrudi uxori curtilum in villa Vallo.
Domino fratribus Sievert et uxor sua Ingeltrut, emtores, ego Adalber et uxor sua Susanna, vinditor, vindidissimus nos vobis curtilo qui est situs in pago Matisconense, in agro Galunniacense, in villa Vallo; terminat curtilus de superiore fron {corr: fronte} via publica, et de subteriore front ipso donatore, et de ambis latis ipsa ereditate. Abet in longo perticas VIII, et in uno front perticas IIII, et in alio front perticas III et pedes VIIII. Infra ista terminacione vel perticacione, ad integrum vobis donamus, tradimus adque transfundimus, et accepimus de te precium, sicut inter nos convenit, vel in feos conpreatus, denarius XI tantum, nullum contradicentem. Si quis vero, quod futurum minime esse non credimus, si nos ipsi aut ullus ipsi de eredibus nostris, vel quislibet ulla emissa oposita persona, qui contra anc vindicione ista inquietare aut calunniare presumserit, quod repetit, set inferat cui tentat una cum fisco tercia fisco auri uncia, tercio fisco conponat; ec omnis presens vindicio in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnexa. Actum Walvia publice. S. Ingelbert, S. Susanna, qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Agembert. S. Ingelbert. S. Arnalt. S. Domelmo. Signus Gladillo. S. Abbono, subscripsit. Ego Teodovenus, presbiter, scripsit, datavit die jovis, mense januario, annos septem regnante donno nostro Odono rege.
(Au dos:) Vendicio Adalbert in Vallo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung