CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0055     View  [Back]
Charta qua Rotar et uxor ejus Leosen dant Ivoni et Adalgar uxori mansum in villa Abzolo.
Domino fratribus Ivono et uxor sua Adalgar, ego, in Dei nomine, Rotar et uxor mea Leosen, propterea quod nos donamus tibi manso que est in pago Agustudunense, {corr: Augustudunense} in agro Gordoniacense, in villa Abzolo, Estivolus et filius suus Vitboldus tenent, donamus vobis, quandiu vivis, et filuus {corr: filius} tuus vivit, teneatis et possideatis; post discessum a Sancto Benedicto perveniat, et donatis in quisque anno dinarios VI ... donamus vobis villaros, cum aquis aquarumque decursibus, omnia et cum omnibus vobis donamus, tradimus atque transfundimus dominatione et legitima potestate at abendo, tenendo vel possidendo. Si quis vero, quot futurum esse non credis, si nos ipsi aut ullus de eredibus nostris, vel quislibet ulla emissa persona qui contra anc donacione ista venire aut agere tentaverit, et presens donacio ista in nos facta omnique tempore et stabilis permaneat, stibulacione subnixa. Actum Villa publice palie(?), in æclesia Sancta Maria. S. Rotar, S. Leusen, qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Joan. S. Rotfredo. S. Ritcolfo. S. Segono. S. Dodono. Ego Walafredus, presbiter, scripsi, dadavi die sabbatum, in mense marcium, anno VII regnante Odono rege.
(Au dos:) Donacio Rotard in Abzolo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung