CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0059     View  [Back]
Charta qua Sigebertus presbyter vineam et campum in villa Tercio Superiore ecclesiæ Sancti Martini in Lemdatis dat.
Sacrosanctæ ecclesiæ in honore Sancti Martini apud Lemdatis villa sita, ubi ego Sigebertus, presbiter, confero hujus sancte Dei ecclesiæ aliquid ex rebus meæ proprietatis in comitatu Viennensi, in villa Tertio Superiori: hoc est vineam unam et campum unum. Est ipsa vinea sita in loco ubi dicitur in Monte; terminat ipsa vinea per ambis latus terra Sancti Stephani; terminatur in uno fronte terra Sancti Martini, in alia fronte terra ad infantes Constantini; habet ipsa vinea totum in circuitu perticas agripinales LIII. Est namque predictus campus in ipsa villa in loco ubi dicitur ... qui terminat in uno latere et una fronte terra Sancti Albani, in alio latere terra Sigiberti presbiteri, in alia fronte terra Sancti Stephani et Sancti Severi; habet per ambis latus in longo perticas agripinales XXXV, in utraque fronte perticas agripinales XVII. Hec omnia suprascripta pro anime mee remedio cedo atque transfundo predicte eclesie Sancti Martini, atque rectori ejusdem ecclesiæ, ita ut ab odierna die ac deinceps faciat de predictis rebus quitquit jure ecclesiastico et auctoritate canonica disponere voluerit; ea tamen ratione, ut dummodo vivo, usum et fructum mihi reservo. Si quis vero, ego ipse aut quilibet ex eredibus meis, aut ex quacumque parte opposita persona, contra hanc donationis meæ voluntatem venire temptaverit, aut aliquam molestiam aut contrarietatem inferre visus fuerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper sit culpabilis, et impleturus rectoribus ecclesie Sancti Martini auri untias III, atque deinceps meæ devotionis auctoritas firma permaneat, omni stipulatione subnixa. Ego Sigivertus, presbiter, anc oblationem a me facta rellegi et subscripsi, et firmare in presente rogavi. S. Alimar, S. Eldesendis, qui consenserunt. S. Selgantis. S. Godafridi. S. Raimboldi. S. Elberti. S. Girberti. Bernoinus, notarius sanctæ Viennensis ecclesiæ, hanc oblationem scripsi, datavi III nonas aprilis, anno VI regnante Hludovico inclito regum.
(Au dos:) Sigiberti Viennensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung