CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0065     View  [Back]
Charta qua Raculfus comes et Gombertus inter se commutant vineas in villis Curte Claudia et Buscheringis.
Mos antique consuetudinis extitit res pro alterna convenientia in utilitate mutua condonare. Quapropter pari animo unoque consensu placuit inter Raculfum, venerabilem comitem, et Gombertum, virum, quamdam vineolam altrinsecus commutari, et dedit igitur predictus Gonbertus partibus domni Raculfi et Sancte Marie Belmontensis vineas duas que sunt site in pago Kabilonense, in fine Gemulense, in villa Curte Claudia. Habent terminaciones has: terminat una vineola de ambobus partibus Sancte Marie, in altero vero prefati heredis, in alio autem fronte strada publica. Alia vinea est in ipsa fine. Terminat de uno latere ipsius Gonberti, in altero Gisberto, in alio vero stradam publicam. Ad hujus ergo commutationis recompensationem dedit prefatus domnus Raculfus partibus Gonberti, in prelibato fine et villa que dicitur Buscheringis, vinea una cujus terminio esse videtur, de uno latere stradam publicam, in altero quoque rivulo precurrente, in uno siquidem fronte via publica, in altero vero terra Sancti Petri Flaviniacensis. Ceterum, si quis contra hec straticia commutationis insurgere voluerit, minime valeat explere quod ceperit; sed cui litem intulerit auri uncias IIIIor exsolvat, et presens commutatio inconvulsa permaneat. Actum Kabilone civitate. S. Gonberti et uxoris ejus Leudolena, qui hanc commutationem fieri et firmare rogaverunt. S. Anglardi abbatis, qui consensit. S. Superi. S. Stasteri prepositi. S. Dodeni. S. Frodoni. S. Baldrici. S. Ingelgarii. Ayroardus subdiaconus recognovit et scripsit ad vicem Teutbaldi cancellarii. Datum XII kalendas julii, anno I Karolo rege regnante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung