CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0073     View  [Back]
Charta qua Rotardus et Gosseldo uxor vendunt Teotoni curtilum in villa Civiniono.
Domino fratribus Teotono, emtores, ego Rotardus et uxor sua Gosseldo, venditor, vendo tibi curtilo in agro Seotunense, in villa Civiniono, ubi vocat a Pestrilo, qui terminat de uno latus et uno front via publica, de alio latus via publica, de alio front terra Ornado, cum eris. Infra ista terminacione ad integrum vobis vendimus de te sicut in presente, sicut inter nos convenit, ex nobis cumpreciatum valentem solius III, et pro ipso curtilo ipsa precia manibus recepimus, et de guro meo in tuo trao dominacionem legitimam potestatem ad faciendum post unc die quiquis facere volueris in omnibus. Si quis vero, si ego nos ipsius aut ullus omo aut ulla emissa persona oposita, aut ullus de eredibus meis qui contra hanc vendicionem istam venire tentaverit, oc non valead vindicare quod repetit, set inferat vobis oc cui tentat una cum tercia fiska libera meia componat, et hec presens vendicio in te facta omnique tempore firma permanead, istibulacione subnixa. Actum Civiniono villa. S. Rotar. S. Gossallo, qui vindicione ista fierit et firmare rogavit. S. Trutgis. S. Folkaro presbitero. S. Adbert. S. Gotberto. S. Gotol. S. Ingelbert. S. Teotelmo. Ego Ratbertus rogatus escripsit, dadavit die lunis, in mense setember, annos IIII renante Carlo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung