CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0075     View  [Back]
Charta qua Euraldus dat Doddanæ, uxori suæ, quasdam res in villa Castello.
Dilectta uxore mea nomen Doddano, ego quidem, in Dei nomen Euraldus, in pro hamore et bona volencia tua mihi bene servisti, propterea dono tibi res qui sunt sitas in pago Matisconense, in hagro Galuniacense, in villa Castello; in primis dono tibi manso indominicato, cum omni superposito vel acienciis suis; qui ipse curtilus cum supraposito terminat de uno latus et uno front via poblica, de alio latus terra Sancto Petro et Petrono cum heris, de superiore front terra Sancto Vencenti et terra Bernois, infra ista terminacione ad integrum; et alias res meas in ipso pago, in ipso agro, preter quod Bernardo in fillolati condonatum fuit, halium vero quitquit conquistum per titulum cartarum abeo vel conquirere potuero, totum had integrum; et dono tibi mancipius meis, his nominibus Harimbol cum uxore sua nomen Landa, cum infantibus suis, et Gotono cum uxore sua vel infantis eorum, sicut superius legitur vel insertum est, totum ad integrum tibi do, trado ad faciendum post hac die quitquit in omnibus facere voluheris {corr: volueris} in omnibus, nullum contradicentem. Si ego ipse, aut ulla hemissa persona, una cum fiscum fisco auro liberas III conponat, et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma permanead, istibulacione subnixa. Hactum Castello villa. S. Eural, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. ita Eural. S. Arnulfo. S. Bernar. S. Isnar. S. Ricar. S. Davit. S. Christostero. S. Dagbert. S. Bernois. S. Rannol. S. Petrono. Bernardus rogatus subscripsit, dadavit die lunis, in mense febroario, anno V regnante Karlo rege.
(Au dos:) Sponcalicium Euraldi in Castello.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung