CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0078     View  [Back]
Præceptum Ludovici cæci quo abbatiam de Amberta concedit Bernardo et Teutberto.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Hludovicus, gratia Dei imperator augustus. Omnium fidelium nostrorum, præsentium scilicet et futurorum, noverit industria, quoniam Willelmus, inclytus dux et marchio, nostram adiens excellentiam, enixius postulavit quatenus quibusdam fidelibus nostris, Bernardo scilicet ac Teutberto, concederemus quod juste et legaliter esse videtur, videlicet abbatiam in honore Sancti Martini dicatam, qui nominatur Adamberta, pertinentem de comitatu Lucdunensi, conjacentem in pago Rodanensi, cum omnibus juste et legaliter ad eam pertinentibus; et sunt in totum mansi XXX, una cum familiis utriusque sexus, omnia omnino in integrum, quod fieri legaliter potest per præceptum nostræ auctoritatis. Cujus precibus assensum præbentes, hoc serenitatis nostræ præceptum fieri decrevimus, per quod prædicti fideles nostri Teutbertus, ea omnia quæ superius comprehensa sunt, ac dictus Bernardus, futuris temporibus possidere valeant, quod juste est et legaliter, una cum servis et ancillis utriusque, vineis, pratis, casis, pascuis, sylvis, campis, aquis aquarumve decursibus. Hæc omnia supradicta prædictis fidelibus nostris concedimus et in ejus tradimus dominationem, quod fieri potest legaliter; ut quidquid exinde facere voluerint, potestatem habeant, videlicet vendendi, cedendi, donandi, comutandi, et hæredibus suis libere relinquendi, remota totius potestatis inquietudine. Et ut verius habeatur, manu propria firmavimus, et anuli nostri jussimus assigniri. Signum domni Hludovici serenissimi imperatoris augusti. Arnulfus notarius, ad vicem Ragenfridi archiepiscopi, recognovi. Dato III idus novembris, anno Domini DCCCCII, indictione V, anno II imperante domno Ludovico imperatore. Hactum Viennæ publice, in Dei nomine feliciter. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung