CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0079     View  [Back]
Charta qua Boso et Anastasia uxor vendunt Erlolfo vineam et capellam in villa Caucilla.
Domino magnifico Erlolfo, emtore, ego Boso et uxor mea Anastasia, venditores. Constat nos vobis vendere vinea juris nostri in pago Vianense, in agro Trecianense, in villa que dicitur Caucilla, qui terminat de uno latus terra ipsius venditoris, percicas abet X et VIII et pedes VII, de alio latus via publica et perticas ar[ipinales] X et VIII et pedes II; et una capella, in superiori fronte terra ipsius venditoris, et perticas III et pedes IIII, in alio fronte terra Erleno et Alboeno, et abet ibi perticas VII et pedes VIIII. Infra as terminaciones et perticationes una cum suprapositum et exivo sub integro vobis vendimus, et accepimus de vos precium, sicut inter nos convenit, solidos VII, et ipsa vinea cum capella de nostro jure in vestram tradimus potestatem perpetualiter abendi, vendendi, donandi, seut liceat commutandi; et si quis contra hanc vendicione ista venire temtaverit, nihil vindicet quod repetit, set sit culpabilis, et implecturus tantum et alium tantum quantum ipsa vinea cum capella eo tempore melioratus valuerit, et presens vendicio ista firma permanead, cum stipulacione subnixa. S. Bosoni, S. Anastasiane, qui vendicione ista fieri et firmare in presenti rogaverunt. S. Aduis. S. Rainalt. S. Elbert. S. Berart. S. Witbolt. S. Reumaro. S. Ardevis. Ego Airoardus rogatus, jubente Bernerio, vendicione ista scripsi, datavi die sabato, in mense december, anno II regnante Ludovico gracia Dei imperatore.
(Au dos:) Conquistus Erlulfi in Caucilla, Viennense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung