CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0081     View  [Back]
Notitia judicii quo Aldebertus Lemovicensis reddidit Gualdoni, advocato monasterii nobiliacensis, coram Ebolo, Pictavensi comite, in Pictavis civitate, silvam de Boerecia.
More anticorum patrum cunctorumque civium, lege Romanorum decretum est in orbe terrarum, ut principes seculares, legalia precepta servantes, judicaria potestate falsa destruerent, et recta perquirerent; unde universo orbi notum debet esse, quia residente cum obtimatibus suis, domno Ebolo, venerabili comite, pridiæ iduum madii, Pictavis civitate, affuit ibi quidam advocatus Sanctæ Mariæ et Sancti Juniani ex Nobiliaco monasterio, Gualdo nomine, proclamans rectum judicium coram domno comite et princi[pi]bus suis de Aldeberto Lemovicensi, qui cupiditatis face et seculari rabiæ silvam Sanctæ Mariæ, que vulgo dicitur Boerecia, prefato monasterio tam injuste tollebat; domnus vero comes et cuncti illius proceres hoc audientes, interrogaverunt æum, quare hoc faceret? Respondens ipse dixit se magnum rectum in hac re habere. Tunc surgentes Pictavi, pro amore Sanctæ Mariæ et Sancti Juniani, jussio tamen comitis, asseruærunt æum nunquam ab eis separare, donec rectum judicium illic faceret, protestantes omnes per ducentos vel CCCtos annos ipsum monasterium de hac re esse vestitum, et quendam Leodegarium dono cuntorum fratrum ipsius loci hactenus æam justa possedisse. Tunc Aldebertus principali judicio et legali examine constrictus, inquisicio facta a suis qui illic adærant fidelibus, recognovit se non bene ægisse, queque injuste abstulerat, legaliter reddidit. Unde necesse fuit tam abbati Garino quam et monachis ipsius loci seu Galdoni advocato, quod hanc noticiam a se recipere deberent, quod et manifestum est fecisse et his presentibus actum fuit. Signum Ebbloni comitis. Signum Maingaudi vicecomitis. Signum Frotgarii. Signum Aimerici. Signum Begoni auditoris. Signum Ucberti. Signum Arlanni. Signum Adraldi. Signum Savarici. Signum Arbaldi. Signum Atthoni vicecomitis. Signum Amalrici. Signum Reinfardi vicarii. Signum Rainarii acmanuensis. Data in mense madio, anno VI regnante Karlo rege. Emmo rogitus scripsit.
(Au dos:) Karta de illa silva de Boæricia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung