CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0086     View  [Back]
Charta qua Blicgario cedit Bertasiæ, uxori suæ, mansum indominicatum in villa Manciaco et medietatem rerum suarum in villis Corcellas et Rogiaco, necnon et quædam mancipia.
Dum Dominus omnipotens, creator rex celestis celi et terre, promisit, juxta cot legitur, masculum et feminam in conjugium copulare, sociare conso[r]tium, in Genesis ait: «Reliquit homo patrem et matrem, et aderebit sibi uxorem suam. Ita jam erant duo in carne uno;» [et in alio loco dictum] est: «Sed ergo quod Deus jungit, homo non separat.» Anc igitur, quod bonum, factum, felix prosperumve eveniat, de ditsponsandis maritandisque ordinibus ad procreationibus liberorum, casisque etian donascio scripturarum sine pleniorem obteneat firmitatem. Igitur itaque ego, in Dei nomine, ego Blicgario te dilectissima sponsa mea, nomen Bertasia, atque esponsavi tantum per voluntatem Dei vel parentorum nostrorum justa legem salicam et consuetudinem per solida et denario visus fuero esponsase, et ab anc die, Christo propicio, te in conjugem achcipere cupio vel exorare. Igitur dono tibi donatumque in perpetuum do, in perpetuum ut permaneat esse volo: oc est inprimis manso indominicato qui est in pago Kabilonense, in fine Osonica, in villa quod dicit Manciaco vocat; inprimis dono tibi manso indominicato cum vinea et arboribus, et exeo [et regresso]; ipse mansus terminat de tres partes vias plupicas, de quarto vero latus terra Udulgiso. Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi dono; et alias res qui sunt in ipso pago Kabilonense, in villa Corcellas vocat: oc sunt curtiferis, et desupra positis vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, fontis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus de ipsa villa Corcellas, tantum quantum mihi advenerit, medietatem tibi dono; et dono tibi alias res in ipso pago jam superius nominato, in villa Rogiaco vocant: oc sunt curtiferis cum mansis, casalis, vineis cum arboribus, exais cum regressibus, campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus, tam de paterno quam de materna, et de qualecumque ingenio mihi obvenerit, medietatem tibi dono; et dono tibi mancipiis is nominibus: Autardo et uxore sua cum infantis suis tres; Godoberto cum uxore sua; Allone et uxore sua; Teulennis et Alerios; Benedicto et uxore sua, et infante uno; Walderigo ... Eldebranno et uxore sua Berteria. Ipsas mancipias nominatas cum omne ... vel conquire potuerint, totum ad integrum tibi dono atque transfundo, et donatio ista omnique tempore firma estabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Si quis vero, minime credo, si ego aut ullus de eredibus meis qui contra anc donatione ista venire aut agere presumserit, non valeat vindicare quod requirit, sed ad me et heredes meos, sed inferat auri libras III componat, et inantea doto et donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Mantiaco villa. S. Blicgario, qui dotum vel donatione ista fieri et firmare rogavit. S. Teudo. S. Darido. S. Alteo. S. Warnario. S. Arigo. S. Garleu (?). S. Udulgiso et filio suo Teutbaldo et filia sua Vucasis. S. Benevento. S. Altasia. S. Bermundo. S. Rotgario. S. Warnario. S. Ainardos. Ego Airoardus rogitus scripsit, subscripsit. Data in mense octuber, anno septimo regnante Karlo rege.
(Au dos:) Dotalicium Bertasiæ et Conquistus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung