CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0087     View  [Back]
Charta qua Otbertus et Utulgardis uxor dant filiolæ suæ Roteldi campum in villa Colonias.
Dulcissima filiola nostra nomine Rotel, ego enim, in Dei nomine, Otbertus et uxsor sua Utulgardis, dum pro amore et dulcitudine tua et pobter quod de sacro fonte Sancti Joanni te suscepimus, donamus tibi a die presente aliquid de res nostras qui sun sitas in pago Matisconens, in agro Rofiacens, in ipsa villa ubit vocat in Colonias, et es campus qui terminat de uno latus terra Estevenono, et de alio latus at Ragenario, et de uno fronte terra Sancto Petro, de alio fron {corr: fronte} terra Wilmerane, et abet in longo perticas agripinales XV, et in quisque fron {corr: fronte} perticas V. Infra ista terminacione vel perticacione at integrum tibi donamus, tradimus atque transfundimus, et nullum contradicentem. Si quis vero, si ego nos ipse aut ullus de heredibus meis aut ullus omo, aut ulla emissa persona opposita, qui contra anc donacione ista inquietaverit, venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferamus tibi alicui tentat una cum tercia fisca auri uncia componat, et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Rofiago villa. S. Otbert et conjuge sua Utulgar, qui donacione fieri et firmare rogaverunt. S. Obterio. S. Ragenerio. S. Elduso. S. Ragenbal. S. Arnulfo. S. Teoldus. S. Nadal. Ego Girbaldus, presbiter, scribsit, datavit die dominico, anno VII rennante Carolo rege.
(Au dos:) Donacio Otberti in Colonias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung