CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0090     View  [Back]
Charta qua Azo et Hildeardis, uxor ejus, curtilum in villa Tarbonato Stephano et Girbergæ uxori vendunt, cum notitia guerpitionis quam fecit azo Stephano coram Leutaldo comite.
Domino fratribus Stephano et uxore sua Girbergane, hemtores, ego quidem, in Dei nomen, Azo et uxor sua Hildeardis, venditores, vendimus nos vobis ad die presente aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Lucdunense, in fine Pistriacense, in villa Tarbonato. Es curtilus in ipsa villa qui terminat a mane via publica, a medium die fluvio Saalla, a sero terra ad ipso emtore, a cercio terra de ipsa hereditate. Infra istas terminaciones ipso curtilo et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt vel aspicere videtur, quiquit de genitore meo mihi advenit: oc sunt campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et in omnibus, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus atque transfondimus, secundum legem nostram salicam, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit adque complacuit, valente solidos X, et de nostro jure in vestram tradimus dominationem abendi, dandi seu liceat commutandi. Si quis vero, quod fieri minime credo, si nos ipsi aut ullus omo, vel ulla emissa persona, qui contra hac vendicione ista aliquit agere vel calumniare presumserit, non valeat vindicare quod petit, sed inferat ei cui tentat una cum fisco auri libra I coactus componat, et ec vendicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum civitate. S. Azo et uxor sua Ildeardis, qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Wangesio, qui consensit. S. Leutaldo comiti. S. Ramnulfo. S. Rocconi. S. Remigio. S. Saliconi. S. Euvrard. S. alio Evrard. S. Grimald. S. Stephano. S. Stadfredo. S. Leudbald. S. Astrald. S. Lanbert. Noticia seu wirpituria qualiter veniens at Matisconum civitate, ante Leutaldo comite, necnon et aliis bonis ominibus qui ibidem aderant: Ramnulfo, Rocconi, Saliconi, Evrard, alio Evrard, Remigio, Grimal, Waningo, Framnald, Stephano, Azo, necnon et ceteris ominibus qui ibidem aderant, veniens omo nomine Azo, et revestivit Stephano de ipso alodo quod suprascriptum est per suum andelangum, secundum legem salicam, et se exitum inde fecit. Ego Anastasius presbiter scripsi, datavi die sabbato, IIII nonas novembris, anno VII regnante Ludwico imperatore, filium Bosoni.
(Au dos:) Carta de Darboniaco. Emptio Stephani in Darboniaco, Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung