CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0094     View  [Back]
Charta qua Teotrada femina vendit Hugoni et Liliæ uxori campum in villa Bieria.
Domino magnifico Ugoni et ucxore sua Lilia, emtores, ego quidem Teotrada femina, vendetris, vindedi vobis campo qui est situs in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Bieria, qui terminat a mane terra ad ipso emtore, a medio die via publica et Sancto Martino, a sero terra ad ipso emtore, a cercio terra Teotbodi. Abet in longo perticas agribinales XXX, et ubi reclavum facit, a medio die perticas XIIII, a mane via publica, ipse campus ubi reclavum facit in quisquo fronte perticas VII et pedes VI. Infra istas terminaciones et perticaciones ad integrum et a die presente vobis vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus de vobis precium in presente valente solidos VI, et nullum contradicentem. Si quis vero, quod fieri minime esse non credimus, si fuerit post unc die ullus omo aut ulla emissa oposita persona qui contra oc vindicione ista venire aut agere tentare presumserit, et ad me vel eres meos defensatam non fuerit, inferamus vobis una qui tentat auri uncia media componat, et presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Bieria villa, in publice. S. Teotrada femina, qui vendicione ista fieri et firmare rogavit. S. Arluino, S. Davit, qui genitrice eorum consenserunt in omnibus. S. Dacbert. S. Alboino. S. Estefano. S. Bernart. S. Ariolfo. S. Fredelono. S. item Bernart. S. Jordano. Ego Jospertus archipresbiter scripsit, dadavit die sabatto, kalendas novembris, anno VIIII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Venditio Teotrada in Bigerias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung