CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0100     View  [Back]
Charta qua Adalardus et Deodata uxor vendunt Hugoni et Liliæ uxori casam indominicatam et alias res in villis Castello, Vezcurte, Rosiliaco, Coecaveso et Bieria.
Domino magnifico Uguono et ucxsore sua Liliamque, pariter emptores, nos enim, in Dei nomen, Adalardus, et ucxsor sua Deodata, vinditores, vindedissemus quoddam ita et vendedimus, oc est kasa indominicata cum vinea a se aderente, qui est ipsa kasa cum ipsa vinea in paguo Matisconense, in agro Galuniacense, in villa Castello; fines abet de uno latus terra dipsa hereditate, de alio latus muro finalo, de superiore terra Sancti Martini et muro, ex carto vero via publica. Infra istas fines vel terminaciones, totum ad integrum nos vobis vendimus; et vendimus nos vobis in ipsa villa Kastello cantumcumque nos in ipsa villa vel in ejus cultura visus sumus abere, qui de Ebraldo mihi successit, omnia et ex omnibus cantum nostra justa est posesio, totum et ab integrum nos vobis vendimus; et vendimus vobis in alio loco, in villa que dicitur Vezcurte, cantumcumque nos ibidem visi sumus abere, omnia et ex omnibus totum et ab integrum; et vendimus vobis in villa que dicitur a Rosiliaco et a Coecaveso cantumcumque nos ibidem visi sumus abere, omnia et ex omnibus totum et ab integrum, cantum justa nostra est posesio, totum ab integrum; nos vobis vendimus vobis in villa Bieria similiter cantumcumque nos ibidem visi sumus abere, totum et ab integrum; unde accepimus nos de vos precium de presente, sicut inter nos convenit et ad nobis beneplacitum fuit: oc est in argento aud in alias res compreciatas, valentes solidos CCCCC. Nos pro ipso precio sive per anc carta vendicione, nos vobis vendimus vel manibus nostris vobis tradimus abendi, tenendi, vendendi, donandi, seut licead commutandi, liberam et firmissimam in omnibus abeatis potestatem, ad faciendum quidquid volueritis, sine nullum cortadicentem. Sane de ac peticione vero, si quis, nos ipsi, haud ullus natus homo qui post ac die incontra vos vel vendicione ista ire aud agere vel inquietare presumpserit, non oc ei licead vindicare, set infra componat auro mundisimo liberas III, et ejus peticio vindicare non valead, set hec presens vindicio ista a nos facta omnique tempore firma et stabilis permanead, adstibulacione subnixsa. S. Adalard, S. Deodadane, ucxsore sua, qui vindicione ista scribere et firmare rogaverunt. S. Ebrald. S. Bernarnd. S. ego Willemus comes manu sua propria firmavit. Item Willel[mus] comes manu sua firmavit. S. Odbert. S. Gerbert. S. Odbert. S. Aimenrico. S. Aimard. S. Bernard. S. Seibert. S. Otard. S. Notard. S. Dagbert Alboino. S. Estafano. S. Rorguo. Facta vindicione ista die sabato, in mense octubris, anno XI regnante Karlo, rege Francorum vel Aquitanorum. Aufredus tabularius, camvis indignus pecator, rogatus scripsit et subscripsit.
(Au dos:) Vendicio Adalardi in Castello.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung