CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0101     View  [Back]
Charta qua Girber et Cogena sua Arientrudis vendunt Bernardo et uxori ejus Ratbor vercariam in villa Offanengas.
Domino fratribus Bernardo et uxore sua Ratbor, emtores, ego Girber et cogena sua Arientrudis vendimus et vendedissimus nos vobis vercaria juris nostri qui est in agro Tosiacense, in villa Offanengos; terminat ipse cortilus cum vercaria a mane terra qui fuit Teodorico condam, a medium die similiter et semtero(?), a sero cortilo ipsum Bernardo, a cercio via vicinorum et ipsiu emtore. Infra istas terminaciones una cum exio et supraposito at integrum et super integritate nos vobis vendimus, cedimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus nos vobis precium, sicut inter nos convenit et nobis conplacuit, valentes denarius XIIIIII tantum, ut faciatis vos de ipsa vercaria vel de ipso cortilo, in pro ipso precium, exinde ab die presente quitquit volueritis in omnibus, in Dei nomine, abeatis potestatem. Si quis nos, aut ullius de eredibus nostris, aut ullius omo, vel ulla emissa persona qui contra anc vendicione ista ire [dicere] aut aliquit agere tentare presumserit, tunc simus culpabilis et impleturus una cum fisco aurea uncia una, et ec omnis presens vendicio nostra in vos facta [omni tempore] firma permaneat, cum stibulacione sumnexa. S. Girberti, S. Arientrude, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ansegerius, qui de ipsa causa consensit. S. [Amalrado,] qui consensit. S. Archenbodo. S. Ataldrado. S. Archemberto (?). S. Acberto. S. ... S. Dominico (?). S. ... Ansegerius rogatus vendicione ista escrisit. Datum die dominico, mense aprili, annos octabo regnante Luduvico imperatore.
(Au dos:) Bernardi in Tosiacense venditio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung