CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0102     View  [Back]
Charta qua Magnardus et uxor ejus Helena vendunt Bernardo curtilum in villa Crosiago.
Domino fratre Bernardo, hego Magnardus et uxore sua Elenane, vinditores, vendedissimus nos tibi cur[tilo] et vinia juris proprio nostro, que est situs in paugo {corr: pago} Matisconense, in agro Crosiacense, in ipsa villa Crosiago; curtilus terminat de uno latus terra Sancti Joanni, de alio latus terra Eldino, de uno fronte terra Racecco, in alio front via puplica, et abet in longo perticas agripinales XXX, de lato perticas in uno fronte IIII, in alio fronte perticas III, et in medio loco ubi clavam fecit perticas III et dimidia; similiter et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt: oc sunt campus et pradus, omnia et ex omnibus cum exius et regressus, totum ad integrum nos tibi vendedimus, et accepimus pretium in presente, sicut inter nos convenit et placuit, in rem preciato, valente solidus II tantum, ipso curtilo cum vinea superio nominata, de nostro jure in vos trado ad legitimam potestatem, et faceas quid volueris in omnibus; in Dei nomen abeas potestatem ad faciendo. Si quis vero, si ego ipsi aut ullus omo de eredibus nostris, qui contra vendicione ista inter nos facta venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, in fisco auri uncia componat; presens vindicione ista in vos facta omni tempore firma estabilis permaneat, stibulacione subnixa. Actum Salenciago villa puplice. S. Magnardo, S. Elenane, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adallelmo. S. Rotberto. S. Leotgerio Ardo. S. Eldino. Ego Christophorus escripsi et subscripsi, dadavit die veneris, in mense genoario, in annos XII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Bernardus in Crosiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung