CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0114     View  [Back]
Charta qua Bradincus capellam sancti Victoris de Aljoc cum pertinentiis suis Artaldo, consanguineo suo, dat.
Domino ac consanguineo meo nomine Artaldo, ego, in Dei nomine, Bradincus, pro amore et bona voluntate quam circa te habeo, dono tibi quasdam res meas quę sunt sitę in pago Augustidunense; hoc est capellam quę est in honore Sancti Victoris consecrata, et in Aljoc vocatur. Hanc ergo tibi trado atque transfundo cum omnibus quę ad ipsam pertinent, terris scilicet, curtilis, vineis, pratis, silvis, aquis, cum oblationibus fidelium quę ibi veniunt, et insuper quicquid ad ipsam jure pertinere videntur. Eo tamen tenore ut dum advixeris teneas, et post discessum tuum pro animabus nostris ac parentum nostrorum ad Sanctum Petrum Cluniensis monasterii perveniat. Actum Moncesco villa. S. Brandici, qui fieri jussit. S. Beraldi clerici, Robaldi, Wigonis, Arluini, Rotstagni, Albuini, Josmari, item Brandici, Giperi, Widonis. Data mense aprili, Karolo rege regnante. Aymo scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung