CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0116     View  [Back]
Charta qua Stephanus et uxor ejus Gudina res suas in villa Craponi monasterio Cluniacensi dant.
Amonicio divine auctoritatis est, ut unusquisque omo de his que sibi a Domino conlata sunt peccata sua redimat, sicut scriptum est: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et item dicit: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» Quod ego Stephanus et uxor mea Gudina, considerantes et peccatorum nostrorum magnitudinem pretimescentes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad Cluniacum monasterium aliquid de rebus nostris pro remedio animas nostras et animas patris nostri et matris nostre, et pro animas fratrum et sororum et omnium parentorum tam vivis quam defunctis, ut Deus omnipotens animas nostras suscipere dignetur: sunt autem ipse res site in comitatu Viennense, in agro Cominaco, in villa que dicitur Craponi, id est campum unum cujus medietas de paterna ereditate michi advenit; aliam medietatem ego et uxor mea conquisivimus. In tali tenore istum campum donamus Sancto Petro, ut, quandiu vixerimus, ego et uxor mea usum et fructum, et omni anno, quando in plenum datus fuerit, duo sextaria de ipso blado dabimus in vestitura; post nostrum vero discessum, ad predictum locum et ad monachos ipse campus perveniat; terminat autem ipse campus de tribus partes terra Sancti Pauli, de quarta parte de ipsa hereditate. Si quis vero, quod minime esse credimus, si nos ipsi aut ullus homo, aut aliquis de parentela nostra hanc kartam calumniare voluerit, non vindicet quod repetit, sed insuper libram auri componat cui calumniam intulit, et karta ista firma et stabilis permanet, cum stipulatione subnixa. S. Stefani, qui kartam istam fieri et firmare rogavit. S. Gudina, uxoris ejus, que consensit. S. Rostagni. S. alter Rostan. S. Amalfret. S. Dentesei. S. Rainart. S. Annon. S. ...
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung