CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0119     View  [Back]
Charta qua Guntaldus dat monasterio Cluniacensi tres areas vineæ in villa Calbonensi.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris scilicet, Filii ac Spiritus sancti. Notum omnibus fieri volumus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Guntaldus, pro redemptione anime mee et omnium peccatorum meorum remissione, dono Deo atque sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Matisconens, in agro Prisciacens, in villa que dicitur Calbonens: hoc est tres arias de vineas, terminatas de una parte terra Sancti Petri, de alia parte ex ipsa hereditate, de alio fronte terra Sancti Petri, de quarto via publica. Tali autem tenore hanc facimus donationem, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et omni anno unum sextarium de vino in censu persolvamus; post meum vero decessum, ad jam dictum locum cum omni integritate heedem res perveniant. S. Guntaldi, qui hanc donationem fieri jussit et propria manu firmavit. S. Letardi. S. Raimfredi. S. Adelelmi. S. Aldegardi. S. Adalgisi.
(Au dos:) Guntaldi in Calbonens.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung