CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0121     View  [Back]
Charta qua Offricia dat monasterio Cluniacensi pro anima senioris sui Elberti, quasdam res in pago Lugdunensi, curtilosque a Faus et a Pelenes, etc.
Previdens Redemptor noster mortales homines casibus mundialibus obvolutos esse, hoc salutis remedium illis concessit, ut peccata sua dum adhuc vacat et in oc corpore degunt redimentes, æterna sibi premia adquirere possint. Quapropter ego, in Dei nomine, Offricia, pro anima senioris mei Elberti et anime mee remedio, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad loco Cluniaco, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi: hoc est unum curtilum quem ipse senior meus comparavit de Berengario et de Acardo atque de Rachilde; et terminat a medio die via publica, a mane terra ipsius Elberti, a marcei ab ipsa terra Ingelfredi. Reddo etiam vestituram de Pelnenco, sicut ante Sanctus Petrus tenuit. Dono etiam medium plantum quem senior meus habuit cum monachis, in tali conventu, [ut] quamdiu viveret teneret, et post discessum suum ad locum Cluniacum veniret. Facio autem in tali tenore, ut ille qui supradictum curtilum fecerit, nulli umquam homini consuetudinem aut servitium reddat, propter ipsum, nec propter aquam aut boscum aut aliquam causam. Dono etiam unum curtilum pro anima predicti senioris mei, alium curtilum qui est Afaus, et alium Apelenes quem ipse et ego jam altera vice tradidimus Sancto Petro et monachis de Cluniaco. S. Offriciæ, qui anc cartam fieri firmarique rogavit. S. Saliconis. S. Sigualdi. S. Vuichardi. S. alii Vuicardi presbiteri. S. Rodulfi. S. Raculfi levitæ.
(Au dos:) Offricie in Affaus et in Appellenes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung