CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0123     View  [Back]
Charta qua Eldebertus et nepos ejus Durannus faciunt werpitionem de servis monasterio Cluniacensi, etc.
Noticia vuerpicionis. In nomine Domini, notum sit cunctis christianis fidelibus, quod ego Eldebertus ac nepos meus Durannus facimus vuerpicionem de servis Sancti Petri Cluniensis monasterii, ad arbitatores ipsius loci, videlicet de Berengerio atque Duranno, necnon de Mainfredo, Tetberto quoque et Adalelmo, et ancilla nomine Sufficia, cum omnibus filiis et filiabus eorum. Omnem querelam quam habebamus in eis reddimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et monachi de Cluniaco. Donamus etiam in villam Icitas unam petiam de terra quam Aquinus presbiter tenebat de nobis, et in Monte Betono aliam petiam de terra, et ad pratum Aboneti aliam petiam de terra; in tali conventu, ut ab hodierno die faciant monachi quicquid voluerint. S. Eldeberti, S. Duranni, nepotis ejus, qui hanc donationem firmaverunt et firmare fecerunt. S. Wilelmi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung