CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0133     View  [Back]
Charta qua Petrus et uxor ejus Vualetrudis cedunt monasterio Cluniacensi res suas in villis Corcellas et Seia.
Ego, in Dei nomine, Petrus et uxor mea Vualetrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Corcellas: hoc est pratum unum quem vocant Bodellum; meam partem quam ibi habeo dono Sancto Petro; et faciant monachi quicquid facere voluerint, ab hodierno die et deinceps. Itemque donamus in villa Segia campum unum quem vocant ad Fontenellas; terminat a mane terra Odile et filiorum ejus, a medio die terra Sancti Laurentii, a sero via publica, a certio terra Sanctæ Ceciliæ. Infra isto terminio, dono Sancto Petro, in tali tenore, ut quandiu ego vixero et tres filii mei vixerimus teneamus ad partionem, sicut ceteri homines. Faciant monachi Clunienses quod voluerint. Hanc helemosinam facio pro anima mea et pro animabus patris mei et matris meæ, et omnium parentum meorum. Actum Cluniaco publice. Sig. Petri, qui fieri et firmare rogavit. S. Dominici.
(Au dos:) Petri in Corcellas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung