CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0136     View  [Back]
Charta qua Gauzlinus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Centiliaco et Ciconias.
Igitur ego, in Dei nomine, Gauzlinus notum fieri volo omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, tam presentibus quam etiam et futuris, qualiter, pro peccatis meis redimendis, Deo sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, Cluniacensis cœnobii, et fratribus Deo militantibus, hoc quod visum michi fuit et possibile, videlicet ut memoriale mei semper haberent, condonavi, id est unum mansum qui vocatur Centiliacus, et manet ibi quidam homo nomine Aredius, cum omnibus appendiciis suis; et in etidem villa medietatem ex suo clauso de vinea, et medio farinario qui vocatur Duretias, et pratum ipsum quod est ante farinarium, et ex parte meridie aqua currens, et ex parte sole occidente terra Sancti Petri, et ex alia vero parte terra Ugoni militis. Et dono, in silva qui vocatur Forest, quantum mea pars videtur esse medietatem; et unum mansum in villa qui vocatur Ciconias, cum appendiciis suis. Et ut hec carta firma et stabilis permaneat, ego ipse Gauzlinus scribere feci et firmavi, uxorque mea Alexandra firmavit. S. Heinrici. S. Anselmi. S. Arnulfi. S. Aymonis. S. Lamberti. S. Aymoni presbiteri. S. Arluini. S. Aredii. S. Constabili. Qui vero hanc cartam vel donationem infringere vel calumpniare voluerit, cum Juda traditore et cum Datan et Abiron in inferno inferiori sepultus et ardens permaneat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung