CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0140     View  [Back]
Charta qua fidejussores Umberti, videlicet Leuterius frater et Berna uxor ejusdem Umberti, conferunt monasterio Cluniacensi vineam et curtile in villa Monte Helena.
Sacrosanctæ Dei ecclesię sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensi monasterio quod est constructum in comitatu Matisconense; nos, in Dei nomine, helemosinarii et fidejussores Umberti, ego Leuterius, frater ipsius, et uxor ejus Berna, pro remedio anime illius, ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur, et cum electis suis in caelesti regno consortiet, tradimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus proprietatis ejus: hoc est curtile cum vinea et ancillam unam nomine Landoara cum duobus infantibus. Sunt autem ipse res site in pago Augustodunensi, in vicaria Canvennio, et in villa quam nominant Monte Helena. Terminat vero ipsa vinea a duabus partibus via publica, ex aliis partibus terra Sancti Pauli. Si quis vero hanc donationem temptare conaverit, iram Dei incurrat et hanathematis vinculis innodatus permaneat, et auri libram componat cui litem intulerit; et inantea firma et inviolabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Oddo clericus consensi.
(Au dos:) Unbertus in Monte Helena.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung