CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0143     View  [Back]
Charta qua Aremburgis quamdam ancillam, Ingelbergam nomine, monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Verbi incarnati. Sit notum cunctis sanctę Dei ecclesię fidelibus quod ego Aremburgis, pro remedio animę meę, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in villa Fontanedo, ancillam quandam, Ingelbergam nomine, cum omnibus infantibus suis, uxorem Undradi. Hanc autem donationem facio pro remedio animę meę, pro anima quoque patris mei et matris meę redemptione, et pro anima senioris mei Rothberti et senioris mei Jotceranni salute, pace et prosperitate, et filiorum meorum Dalmatii, Bertranni. Si quis autem hunc donum calumpniare voluerit, iram Dei ac omnium sanctorum incurrat, et ut hoc donum firmum permaneat, manu propria firmo, filiisque meis trado firmandam. S. Aremburgis, quę hoc donum fecit. S. Dalmatii. S. Bertranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung