CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0146     View  [Back]
Charta qua Sigevertus, consentientibus uxore et filio ejus, hereditatem suam in agro Agenacensi monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctę Dei ecclesię filiis. Notum sit atque universi meminerint quod ego Sigevertus, pro liberatione animę meę et omnium parentum meorum, vel omnium fidelium Christi, vivorum et defunctorum, cedam de nostra hereditate sanctis apostolis Christi, beato videlicet Petro necnon et Paulo, monachis etiam Cluniensibus ad eundem sanctuarium pertinentibus, eo tenore eaque deliberatione, ut a die presenti faciant in omnibus quicquid voluerint, excepto fructu terrę anni presentis. Postquam etiam finis hujus vitę nos invenerit, in locum sepulturę, cum omni integritate, ut recipiatur ipsa hereditas a rectoribus loci facultatem tribuo, remota omni occasione cujuscunque personę, ita tamen ut mihi, sic etiam Landradanę, uxori meę, et filio nostro, Malvuino nomine, locus sepulturę detur, et ut eandem apud Deum et sanctos apostolos consequantur mercedem quam mihi exopto, testamentum hoc faciens ea ratione; attamen ipsi propria manu sua corroborant atque confirmant firma stabilitate. Est itaque ipsa hereditas in comitatu Matisconense, in agro Agenacense, curtilus quidem et vinea. Accipiunt itaque terminationem a quattuor partibus: a solis ortu terra Sancti Vincentii, de comitatu Cabilonensis civitatis, a meridie murum quem Increpitum vocant, a solis occasu viam publicam, a cercio murum manu factum. S. Segeverti, qui hanc conscriptionem fieri et firmare rogavit. S. Landradanę, uxoris ejus, quę in omnibus consensit. S. Malguini, filii eorumdem. S. Constantini. S. Ainardi. S. Gunterii. S. Gipperii. S. Rainaldi. S. Achini. S. Arnulfi. S. Astanni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung