CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0149     View  [Back]
Charta qua Atto dat monasterio Cluniacensi quartam partem hereditatis suæ in Miseriaco et Curtilis villa.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus hominibus quod ego Atto dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quartam partem de hereditate quam ego habeo in Miseriaco, scilicet campos, prata, silvas, aquas aquarumque decursus; totum ex integro dono Sancto Petro et rectoribus ipsius loci, ut faciant ab isto die et deinceps quicquid facere voluerint. Dono etiam ad Curtilis villam medietatem de uno curtile et unum servum nomine Arbertum. Hęc omnia supradicta dono Deo et Sancto Petro pro remedio animę meę, ut Dominus faciat mihi misericordiam in futuro judicio. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate auri libram componat, et deinceps carta ista firma et stabilis permaneat. S. Duranni, fratris ejus. S. Alarię, uxoris ejus. S. Ainardi. S. Gausberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung