CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0155     View  [Back]
Charta qua Oda, consentiente filio ejus Uperto, mansum in villa Flatgiaco monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes, tam presentes quam futuri, quod ego Oda, consentiente et laudante filio meo Uperto, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconense, in villa Flatgiago: hoc est unum mansum cum omnibus apendiciis suis, campis, silvis, exicibus et regressibus, et usuario de bosco, et omnibus quę mihi videntur esse in ipsa villa, tali conventu, ut, quandiu filius meus Upertus vixerit, medietatem horum omnium teneat; ita tamen ut dandi aut vendendi potestatem non habeat, sed post ejus discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat, et omni anno in vestitura IIIIor sestarios de vino persolvat. Si quis vero huic nostrę donationi calumpniari presumpserit, maledictus et excommunicatus permaneat; ista vero donatio firma et stabilis permaneat. S. Uperti, qui hanc cartam fieri precepit. S. Aię, sororis ejus. S. Arlei et Siguini, nepotum ejus. S. Ansberti presbiteri. S. Bernardi presbiteri. S. Warnerii. S. Girberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung