CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0156     View  [Back]
Charta qua Hildinus sacerdos dat monasterio Cluniacensi quatuor rascias vineæ in villa Perredo.
Divinarum scripturarum informamur auctoritate, ut, dum tempus extat acceptabile et donec presens cognominatur hodie, totius bonitatis et maxime pietatis et misericordie operibus quisque pro possibilitate studeat insistere. Non parvę etenim virtutis est et gratię, ob salutem et redemptionem animę, sua cuique in usus fidelium pie et fideliter distribuere, Scriptura ita dicente: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.» Quod animadvertens ego Hildinus sacerdos, ob propriorum delictorum mundationem et purgationem, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et Cluniacensi monasterio, sub eorum honore consecrato, aliquid ex rebus propriis, videlicet quatuor rascias de vinea cum sibi subjacente silva. Sunt autem heę res in pago Matiscensi sitę et in villa Perredo constitute. Facio autem hanc donationem legitima testamenti auctoritate, ut ab hodierna die et deinceps in usus monachorum predicti loci deveniat sine ullius contradictione et lite. Si quis vero hoc contradicere temptaverit, cęlestem maledictionem se incurrere noverit. S. Hildini, qui fieri et firmari rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung