CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0160     View  [Back]
Charta qua Tecia dat monasterio Cluniacensi campum in villa de Maliaco.
Cognoscant omnes quod quedam femina nomine Tecia, cum esset propinqua morti, donavit in locum sepulturę, ad locum Cluniacum, quiddam de hereditate sua quę est posita in villa de Maliaco, videlicet unum campum, sicut ipse campus terminatur ab omni parte usque ad arborem botonarium. Laudavit hoc donum filius ejus Rotbertus, et fecit convenientiam quod, si sine legali herede mortuus fuerit, etiam aliam hereditatem suam donet ad locum Cluniacum. Tedaldus, nepos ejus, laudavit hoc donum. Albericus et Rainbertus, parentes ejus, laudaverunt hoc donum. In parrochia de Cotta sunt ista posita.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung