CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0164     View  [Back]
Charta qua Idbertus presbyter dat monasterio Cluniacensi omnem terram suam.
Quia hujus vitę status immunis a crimine vix percurritur, oportet unicuique pro modulo boni operis, strenuitate et helemosinarum largitione, si qua sunt, delicta culpe deluere, et eternę mercedis fructum pro posse adquirere. Quapropter noverit quisque fidelis quod ego Idbertus presbiter do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, atque Cluniacensi monasterio, pro redemptione animę meę, omnem terram quę me contingit tam ex paterna quam ex materna hereditate; ea ratione ut quamdiu vixero teneam, et annis singulis in vestitura unum modium vini persolvam. Post discessum vero meum, in usus monachorum prefati loci ad integrum deveniat, absque ullius contradictione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung