CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0166     View  [Back]
Charta qua Guulricus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Bierias.
Ego, in Dei nomine, Guulricus dono, pro remedio animę meæ, patrisque ac matris et omnium parentum meorum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Lornanco, hoc est illam partem et frareschiam quam habeo in supradicta villa, videlicet campis, vineis, pratis, quesitum et ad inquirendum, totam ad integrum meam partem quam habeo in jam dicta villa dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, itemque meam partem quam habeo in villa Bierias; toto ex animo et voluntate dono similiter quicquid ibi habeo, ut faciant monachi de Cluniaco quod sibi placuerit ab odierno die et deinceps. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, non valeat vendicare, et hęc donatio firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Lordono castro. S. [Guulrici], qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung