CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0169     View  [Back]
Charta qua Artaldus cedit monasterio Cluniacensi mansum in villa Prisciaco.
Postquam Dominus ac Salvator noster Jhesus Christus visitare dignatus est hunc mundum per incarnationis suę misterium, ammonuit nobis per exortationem suę predicationis ut divitias nostras collocaremus in cęlestibus regnis qualiter consortes esse mereamur ęternę felicitatis. Ait namque: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et iterum: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Quapropter noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, tam presentes quam advenientes, quod ego Artaldus, reminiscens peccaminum meorum enormitatem, per consilium uxoris meę et omnium sobolum meorum, seu omnium parentum, do et concedo [ecclesiæ] sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ad locum Cluniacum, aliquid de reditibus meis quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa quę dicitur Prisciacus, videlicet unum mansum totum ad integrum cum omnibus appendiciis suis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung