CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0178     View  [Back]
Charta qua Ebraldus confert monasterio Cluniacensi peciolam terræ in villa Linaria.
Igitur ego, in Dei nomine, Ebraldus, cogitans de Dei misericordia et æterna retributione, et expavescens poenas inferni, propterea dono Domino Deo et Sancto Petro, et ad locum Cluniacum, unam peciolam de terra quę est in pago Arvernico, in villa Linaria; sunt autem fines ejus: de una parte terra Ebrei, de alia gutta mortua, de tercio terra Sancti Petri, de quarto ipsius donatoris. Infra istos fines totum ab integro dono, ut faciant rectores supranominati loci quicquid facere voluerint. Et si ullus homo calumpniaverit, duplo meliora restituat, et ista firma et stabilis persistat, cum stipulatione subnixa. S. Ebraldi, qui istam donationem fieri et firmare rogavit. S. Ebrei, Arnaldi, Gandalberti, Stephani, item Stephani, Christiani, Martini, Adalfredi. Data in mense maio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung