CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0179     View  [Back]
Charta qua Dotbertus dat monasterio Cluniacensi curtilum cum casa, etc., in villa Vetiscort.
Sacro loco Cluniensi in honore beati Petri consecrato, ego Dotbertus, cogitans de Dei misericordia et æterna retributione, necessitatem etiam penurię passus, eo tenore ut quamdiu vixero rectores et monachi ipsius loci in victu atque vestitu me sustentent, dono eis aliquas res meas quę sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Galeniacense, in villa Vetiscot. Est autem hoc: inprimis unum curtilum cum casa et vinea in unum tenente; terminat a mane rivo currente, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a cercio terra Beroldi. Infra istas terminationes unam medietatem dono, et de aliis rebus meis quicquid visus sum habere, tam de alodo quam de conquesto, totam medietatem trado atque transfundo in dominationem monachorum Cluniacensium. Si quis vero, quod futurum non credo, ego, aut ullus ex meis heredibus, aut alius homo, hanc donationem calumpniare voluerit, auri libram unam componat, et donatio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Dotberti, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung